Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.3 (English) >>Cic. Fam. 8.11.4

8.11.2 renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum ; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur, postularet, tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent, non pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt. Balbi quoque Cornelii operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi volebant, Domitii, Scipiones; quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent, videret confici nolle. 8.11.3 Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum putet, constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et provincias tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius secundus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; siquod videnturreformidarint, Caesar, quoad volet, manebit.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.3 (English) >>Cic. Fam. 8.11.4

Powered by PhiloLogic